CONTORQUERE Vitalia

CONTORQUERE Vitalia
CONTORQUERE Vitalia
apud Treb. Pollionem in Claudio, c. 13. Nam iratus ei, qui sibi non baltheum, sed vitalia, contorsisset; terminus luctae fuit Veterum, Graecis ἔγκατα θλίβει. Statio, ilia implicare, l. 6. Theb. v. 888.
----- gergo nec opinus inhaeret,
Mox latus, et firmô celer implicat ilia nexu.
Ilia est firmô nexu implicare, seu vehementi nexu stringere: quô palaestricô schemate correpti, quia plerumque ventris crepitum emittebant, μεσοπέρδειν etiam Graecis appellatum est. Hoc vero non semper siebat, sed tum solum, quum severâ et exactâ lege luctabantur. Alias cum ludicri tantum et exercitationis gtatiâ lucta erat instituta, non tam severis legibus illa peragebatur. Nam nec nudi luctabantur, ut mos erat in Graecia luctantium: nec vitalia sibi sed baltheum solum, contorquebant. Baltheus au em, ut notum est, medium hominem cingebat: hinc et μεσολαβεῖν hoc schema dictum est. Atque inde elogium veteris Athletae: οὗ μέσα οὐδεὶς ἔλαβεν, cuius vitalia nemo contorsit: de quo vide Salmas. ad Pollionem, loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • VITALIA contorquere — vocabulum Luctae veteris, apud Trebell. Pollionem, Claudiô, c. 13. Iratus ei, qui non baltheum, sed vitalia sibi contorserat, omnes dentes unô pugnô excussit; de quo vide supra voce Ilia, item ubi de Lucta …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ILIA implicare — verae luctae schema, Stat. Theb. l. 6. v. 886. tergo nec opinus inhaeret, Mox latus et firmo celer implicat ilia nexu. Quod vitalia contorquere, dicit Trebell. Pollio in Claud. Graeci ἔγκατὰ θλίβειν; μεσολαβεῖν quoque seu potius μεσοπέρδειν,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUCTA — an a luendo, i. e. solvendo, quod uterque luctântium ab altero se solvere niteretur; an a luxando, quod alter alterius membra luxare conaretur, dicta est. Hi enim omni modo corpore conserto brachiisque implicitis nitebantur se invicem humi… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”